Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 149
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/149/ esse quoad potentiam et actionem. Eadem

namque potentia eodemque actu contingentia

cognoscit Deus et necessaria, non

tamen quoad eandem cognoscendi rationem.

Hanc enim si in Deo unam eandemque

esse concederemus, idem et necessarium

et contingens dicere necessario cogeremur,

quippe, ex communi Theologorum

et ipsius Augustini sententia, scientia

Dei causat res. Quare asserimus de futuris

ac praesentibus unam eandemque re ipsa

inesse in Deo cognitionem, diversam tamen

cognitionis esse rationem, quemadmodum

intellectus et voluntas in Deo sunt unum

et idem, alia tamen ratio intellectus est, alia

voluntatis, quippe per illum Verbum, per

hanc vero Spiritus Sanctus producitur.

 

 

EXERCITATIO XXVI

Epicureorum declarat opinionem

et rationem.

Egimus de providentia Dei adversus

Atheos, qui omnem penitus sustulerunt

divinitatem. Nunc adversus Epicureos

disputandum nobis est, qui, cum Deum esse

admiserint, illius providentiam circa haec

inferiora negarunt.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES